라틴어 문장 검색

Quo tandem recedente, cum summa diligentia et omni sagacitatis studio aptantes, quibus creditum est, caput corpori sancto, pro tempore tradiderunt utrumque pariter iunctum competenti mausoleo.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:3)
Quamvis vestra verba sint alta nimis et profunda et amoris subtilitatis attingentia muros, pro ingenii tamen capacitate curabo illis competenti respondere sermone.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:2)
Quae mirifica quidem subtilitate respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:2)
Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:4)
Talibus amicis omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:10)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
Qui mox ex omni parte festinantes, civitatem intraverunt noctis in silentio, et portas vigili custodia tam clericorum [0688C] quam mulierum, turresque fideli militum diligentia munientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:3)
Tu autem plenius ex tui subtilitate ingeniiutilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 95:2)
Sollicitudinem et diligentiam portarias tui pectoris facias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:21)
Sed et infantia sine peccato non sit propter corporis infirmitatem, diligentia autem et studium peccandi incipiat a juventute;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION